| convbio ivngam {⁴³deest eam; et}⁴³ conubium est ius legitimi | 1.73.1 |
| matrimonii. et bene 'conubio iungam' dixit, ut hanc ab aliis | |
| segregaret, quae a regibus sine lege habentur. solent enim reges | |
| inter plures uni praecipuum dare nomen uxoris. et 'conubio' nu | |
| brevem posuit, cum naturaliter longa sit. nubo enim, unde habet | 5 |
| originem, longa est. sed est tropus systole, qui fit quotienscumque | |
| longa corripitur syllaba propter metri necessitatem. ipse alio loco | |
| longam posuit, ut est "Hectoris Andromache Pyrrhin conubia | |
| servas?" item "cuique loci leges dedimus, conubia nostra | |
| reppulit" et "per conubia nostra" et "Nomadumque petam co- | 10 |
| nubia supplex". sciendum tamen est, quia plerumque in conpo- | |
| sitione vel derivatione principalitatis natura corrumpitur. co- | |
| nvbio ivngam stabili propriamqve dicabo multa in unum contulit | |
| versum quae Iuno promittit; dicendo enim 'conubio' ostendit legi- | |
| timam, dicendo 'stabili' longam promittit concordiam, id est quae | 15 |
| divortio careat, dicendo 'propriam' adulterii removet suspitionem. | |
| quod autem adiecit 'dicabo' obsequentem eam fore demonstrat. in | |
| usu enim est ut dicamus, sacerdos dicatus est numini, hoc est ad | |
| obsequium datus est. {⁴³alii 'dicabo' dabo accipiunt. Terentius "iam | |
| hanc operam tibi dico", id est do, sicuti ab eo quod est dico parti- | 20 |
| cipium a passivo dictus facit, ut est "Iunoni infernae dictus sacer", | |
| quamvis alibi lectum sit "templis sibi ferre dicatis". 'propriam di- | |
| cabo' autem deest 'tibi eam'. 'propriam' autem possumus vel firmam | |
| vel perpetuam accipere, ut "si proprium hoc fuerit". Terentius "nihilne | |
| esse cuiquam proprium" et "quod voluptates eorum propriae | 25 |
| sunt" et "da propriam, Thymbraee, domum".}⁴³ |