| primvsqve thymoetes ut Euphorion dicit, Priamus ex | 2.32.1 |
| Arisba filium vatem suscepit. qui cum dixisset quadam die nasci | |
| puerum, per quem Troia posset everti, pepererunt simul et Thy- | |
| moetae uxor et Hecuba, quae Priami legitima erat. sed Priamus | |
| Thymoetae filium uxoremque iussit occidi. inde ergo nunc dicit | 5 |
| 'sive dolo', quia iustam causam proditionis habere videbatur. alii | |
| volunt 'dolo' {⁴³scilicet Graecorum}⁴³, quo omnes decepti sunt. |