| at capys quidam: non pater Anchisae. et bene nec se, | 2.35.1 |
| nec patrem huic consilio dicit interfuisse, per quod interitus patriae | |
| imminebat. quamquam Aeneas quasi obtrectator Priami non adsit, | |
| ut Homerus dicit, Anchises vero propter caecitatem, ut docet Theo- | |
| critus. {⁴³alii hunc Capyn adfinem Aeneae tradunt, et ideo ei ab Aenea | 5 |
| dari recti consilii principatum. hic est qui Capuam condidit. sed hoc | |
| post multa saecula claruit. nam his temporibus, quibus Caesar occidi | |
| habuit, Capuae iuvencae aeneae dicitur inscriptum fuisse, isdem tempo- | |
| ribus unum de genere conditoris periturum.}⁴³ |