| svbiectisqve vrere flammis 'que' copulativa coniunctio | 2.37.1 |
| est, 'aut' disiunctiva. quomodo ergo has iunxit, {⁴³cum non utrumque, | |
| sed alterutrum fieri poterat quod suadebatur}⁴³? poetarum est partem | |
| pro parte ponere, ut torvum pro torve, {⁴³et}⁴³ volventibus pro volubi- | |
| libus: coniunctionem ergo pro coniunctione posuit, ut | 5 |
| "saxum ingens volvunt alii radiisque rotarum" 'que' pro 've' | |
| posuit; nam sonantius visum est. {⁴³antiqua tamen exemplaria 've' | |
| habere inveniuntur; 've' enim proprium significatum habet, ut interdum | |
| pro vel accipiatur.}⁴³ |