| dona carere dolis danavm? ordo est 'dona Danaum', | 2.44.1 |
| non 'dolis Danaum'; {⁴³non enim quaecumque sunt dona Danaum sunt}⁴³. | |
| sic notvs vlixes? quia, ut ait Homerus, voluntate verberatus | |
| et sub habitu mendici Troiam ingressus exploravit universa. {⁴³hic | |
| sane Ulixes, filius Laertae, Penelopae maritus fuit. qui filios habuit | 5 |
| Telemachum ex Penelope, ex Circe vero Telegonum, a quo etiam inscio | |
| cum is ipse patrem quaereret, occisus est. huic Ulixi primus Nico- | |
| machus pictor pilleo caput texisse fertur. huius post Iliense bellum | |
| errores Homerus notos omnibus fecit. de hoc quoque alia fabula nar- | |
| ratur. nam cum Ithacam post errores fuisset reversus, invenisse Pana | 10 |
| fertur in penatibus suis, qui dicitur ex Penelope et procis omnibus | |
| natus, sicut ipsum nomen Pan videtur declarare: quamquam alii hunc | |
| de Mercurio, qui in hircum mutatus cum Penelope concubuerat, natum | |
| ferunt. sed Ulixes posteaquam deformem puerum vidit, fugisse dicitur | |
| in errores. necatur autem vel senectute, vel Telegoni filii manu aculeo | 15 |
| marinae beluae extinctus. dicitur enim, cum continuo fugeret, a Mi- | |
| nerva in equum mutatus.}⁴³ |