| {⁴³avt aliqvis latet error non confirmat, ut plus in eo fraudis | 2.48.1 |
| videatur esse, quam fuit.}⁴³ error id est dolus, ut "inextri- | |
| cabilis error". et est figura ab eo quod praecedit id quod sequitur. | |
| distinguendum sane 'error', et sic dicendum 'equo ne credite Teucri'. | |
| item 'quicquid id est, timeo', hoc enim melius est. {⁴³eqvo latet | 5 |
| id est sub praetexto, sub specie equi. alii 'equo' in equo accipiunt. | |
| <ne> credite <ne> confidite, id est nolite eorum fiduciam habere, qui | |
| timendi sunt, etiam cum ultro offerunt dona.}⁴³ |