| fidens animi ut "o praestans animi iuvenis". | 2.61.1 |
| et est nomen; desiit enim esse participium, quia genetivo casui | |
| cohaeret et potest recipere conparationem. {⁴³sane veteres fiduciam | |
| interdum pro crimine et audacia ponebant, ut Sallustius "ita fiducia | |
| quam argumentis purgatiores dimittuntur". et Vergilius "nam | 5 |
| quis te, iuvenum confidentissime".}⁴³ in vtrvmqve 'in' modo | |
| 'ad' significat, alibi pro 'contra', ut etiam supra diximus. | |
| {⁴³sane sequenti versu exposuit, quid est 'in utrumque paratus'.}⁴³ |