| hev modo una est syllaba, sed interdum propter metrum | 2.69.1 |
| duae fiunt, ut "eheu quam pingui macer est mihi taurus in | |
| ervo", sicut 'prendit' et 'prehendit', et secundum Plinium multa | |
| sunt talia. tellvs et aeqvora bene conciliat miserationem, de | |
| communibus duobus exclusus elementis. sane 'tellus' 'us' longa | 5 |
| est: et sunt pauca quae 'us' producunt, ut senectus iuventus salus | |
| virtus palus servitus incus tus rus mus pus, tunc scilicet cum gene- | |
| tivus in 'tis' vel in 'ris' exit et habet paenultimam longam. ideo | |
| autem 'tis' et 'ris' diximus, quia palus, licet paludis longa sit | |
| 'lu', brevis tamen non numquam invenitur, quia in 'dis' exit ge- | 10 |
| netivus, ut Horatius "sterilisque diu palus aptaque remis". | |
| 'aequora' vero modo maria, alibi campos, ut "ac prius ignotum | |
| ferro quam scindimus aequor:" dictum enim est ab aequalitate. | |
| {⁴³hev qvae nvnc . . . accipere] quia Graeci tenebant maria, Troiani | |
| terras. sane quod deflet, ideo ei prima brevis datur oratio. et est con- | 15 |
| troversiae schema: nam principium satis docte sumptum est; hac enim | |
| exclamatione et miseriae auctu benivolum sibi iudicem fecit, querelae | |
| autem novitate attentum. quis enim non cuperet audire, quo pacto | |
| idem homo et Graecis et Troianis esset invisus? denique subiecit 'quo | |
| gemitu conversi animi, compressus et omnis impetus: hortamur fari | 20 |
| quo sanguine cretus, quidve ferat; memoret quae sit fiducia capto'. | |
| habet ergo benivolentiam et attentionem. ingressus deinde causam, quia | |
| timebat, ne persona Graeci suspecta esset quasi hostis, hoc fatetur pri- | |
| mum et ex sequentibus sanat 'neque me Argolica de gente negabo: hoc | |
| primum; nec si miserum Fortuna Sinonem finxit, vanum etiam men- | 25 |
| dacemque inproba finget'. subiungit fabulam ex qua sibi fidem paret | |
| dicturus de equo. de Palamede autem et Iphigenia ad Troianos nil | |
| pertinet, de quibus vera incipit et in falsa desinit; facile enim quae | |
| sequuntur credibilia sunt, cum prima recognoscuntur: quae per singula | |
| loca vel versus facilius poterimus advertere.}⁴³ | 30 |