| fando aliqvod si forte tvas pervenit ad avres dum | 2.81.1 |
| dicitur. et utitur bona arte mendacii, ut praemittat vera et sic | |
| falsa subiungat. nam quod de Palamede dicit verum est, quod de | |
| se subiungit falsum. et sciendum ex hac historia partem dici, | |
| partem supprimi, partem intellegentibus linqui. nam Palamedes, | 5 |
| ut Apollonius dicit, septimo gradu a Belo originem ducens, cum | |
| dilectum per Graeciam ageret, simulantem insaniam Ulixen duxit | |
| invitum. cum enim ille iunctis dissimilis naturae animalibus salem | |
| sereret, filium ei Palamedes opposuit. quo viso Ulixes aratra sus- | |
| pendit, et ad bellum ductus habuit iustam causam doloris. postea | 10 |
| cum Ulixes frumentatum missus ad Thraciam nihil advexisset, a | |
| Palamede est vehementer increpitus. et cum diceret adeo non esse | |
| neglegentiam suam, ut ne ipse quidem si pergeret quicquam posset | |
| advehere, profectus Palamedes infinita frumenta devexit. qua in- | |
| vidia Ulixes auctis inimicitiis fictam epistolam Priami nomine ad | 15 |
| Palamedem, per quam agebat gratias proditionis et commemorabat | |
| secretum auri pondus esse transmissum, dedit captivo, et eum in | |
| itinere fecit occidi. haec inventa more militiae regi adlata est et | |
| lecta principibus convocatis. tunc Ulixes cum se Palamedi adesse | |
| simularet, ait, si verum esse creditis, in tentorio eius aurum quae- | 20 |
| ratur. quo facto invento auro, quod ipse per noctem corruptis | |
| servis absconderat, Palamedes lapidibus interemptus est. hunc | |
| autem constat fuisse prudentem. nam et tabulam ipse invenit ad | |
| conprimendas otiosi seditiones exercitus, ut Varro testatur. secun- | |
| dum quosdam ipse repperit litteras. quae res forte sit dubia, tamen | 25 |
| certum est * * * χ ab hoc inventas cum h aspiratione. |