hoc ithacvs velit et magno mercentvr atridae cal- 2.104.1
lide hoc dicto impetrat vitam, adserens mortem suam illorum hosti-
bus esse placituram. ideo autem dicit 'mercentur', quia sacrorum
est, ut fugiens victima ubicumque inventa sit, occidatur, ne pia-
culum committatur. ergo Sinon qui victima fuerat, {⁴³quippe qui 5
propter reditum sacrificio fuerat destinatus, nec possent Graeci nisi vel
empta morte Sinonis ad patriam redire,}⁴³ iure et votis et praemio
Graecorum interimitur. 'Ithacus' vero pro 'Ithacensis', principale
pro derivativo. magno mercentvr id est pretio, ut
"Turno tempus erit magno cum optaverit emptum intactum 10
Pallanta".
MCP server: latin-mcp.packhum.org