| sangvine placastis ventos et virgine caesa cvm pri- | 2.116.1 |
| mvm hic distinguendum est, quia et semel ad Troiam ventum est, | |
| et ante quam ad eam veniretur de Iphigenia est sacrificatum. | |
| cuius fabula talis est. cum Graeci ad Aulidem venissent, Agamemnon | |
| Dianae cervam {⁴³cum venatur}⁴³ occidit ignarus. unde dea irata flatus | 5 |
| ventorum, {⁴³qui ad Troiam ducebant,}⁴³ removit. quam ob rem cum nec | |
| navigare possent, et pestilentiam sustinerent, consulta {⁴³per Calchan- | |
| tem}⁴³ oracula dixerunt, Agamemnonio sanguine, {⁴³hoc est immolata Iphi- | |
| genia}⁴³ Dianam esse placandam. ergo cum ab Ulixe per nuptiarum | |
| simulationem, {⁴³qui Iphigeniam Achilli iungendam fingebat,}⁴³ adducta | 10 |
| Iphigenia in eo esset ut immolaretur, numinis miseratione sublata | |
| est cervaque subposita, et translata ad Tauricam regionem regi | |
| Thoanti tradita est sacerdosque facta Dictynnae Dianae, {⁴³vel ut qui- | |
| dam volunt Orthiae Dianae. quae}⁴³ cum secundum statutam consuetu- | |
| dinem humano sanguine numen placaret, agnovit fratrem Oresten, | 15 |
| qui accepto oraculo carendi furoris causa cum amico Pylade, {⁴³a cuius | |
| patre, Strofio nomine, fuerat nutritus,}⁴³ Colchos petierat, et cum his | |
| occiso Thoante, simulacrum sustulit absconditum fasce lignorum: | |
| unde et Facelitis dicitur, non tantum a face, cum qua pingitur, | |
| propter quod et Lucifera dicitur: et Ariciam detulit. sed cum postea | 20 |
| Romanis sacrorum crudelitas displiceret, quamquam servi immola- | |
| rentur, ad Laconas est Diana translata, ubi sacrificii consuetudo | |
| adulescentum verberibus servatur, qui vocabantur Bomonicae, quia | |
| aris superpositi contendebant, qui plura posset verbera sustinere. | |
| Orestis vero ossa Aricia Romam translata sunt et condita ante | 25 |
| templum Saturni, quod est ante clivum Capitolinum iuxta Concordiae | |
| templum. virgine caesa non vere, sed ut videbatur. et scien- | |
| dum in sacris simulata pro veris accipi: unde cum de animalibus | |
| quae difficile inveniuntur est sacrificandum, de pane vel cera fiunt | |
| et pro veris accipiuntur. hinc est etiam illud "sparserat | 30 |
| et latices simulatos fontis Averni". nam et in templo Isidis | |
| aqua sparsa de Nilo esse dicebatur. |