leto non sacrificio: invidiose locutus est. {⁴³et est hystero- 2.134.1
proteron, prius enim erat ut vincula rumperet, et sic fugeret.}⁴³ vin-
cvla rvpi atqui solutae sunt hostiae; nam piaculum est in sacrificio
aliquid esse religatum: unde est "unum exuta pedem
vinclis, in veste recincta" item "vittasque resolvit 5
sacrati capitis". ergo vincula religionis intellege, ut
"et vinclis innaret Cloelia ruptis", scilicet foederis; nec enim
obsides umquam ligantur. sed huic expositioni illud occurrit, unde
iste ligatus fuerit, quia eum Troiani non ligarunt; ultro enim se
obtulerat. unde est intellegendum a Graecis magis ligatum ante 10
tempus sacrificii; nam consuetudo illa quam supra diximus erat in
ipso tempore sacrificiorum. ante enim ligari et Iuvenalis docet,
dicens "sed procul extensum petulans quatit hostia funem".