{⁴³qva data et in undecimo "coeant in foedera dextrae qua | 1.83.1 |
datur". 'qua' ergo quoniam. et 'qua data' ad votum ventorum videtur | |
rettulisse.}⁴³ porta omnis exitus porta dicitur, quasi qua potest | |
vel inportari vel exportari aliquid. {⁴³aut ideo 'porta', quia 'agmine' | |
dixerat; nam porta proprie aut urbis aut castrorum est.}⁴³ tvrbine | 5 |
vi ventorum. et sciendum est, quod quando appellativum est 'tur- | |
binis' facit, sed si sit nomen proprium, 'Turbonis' facit, ut Hora- | |
tius "Turbonis in armis". |