| qvisqvis es licet hostis sis. et sunt, ut habemus in | 2.148.1 |
| Livio, imperatoris verba transfugam recipientis in fidem 'quisquis | |
| es noster eris'. item "vigilasne, deum gens" verba sunt, | |
| quibus pontifex maximus utitur in pulvinaribus: quia variam scien- | |
| tiam suo inserit carmini. {⁴³amissos obliviscere ut "obliviscor in- | 5 |
| iurias tuas, Clodia". dicimus autem et 'amissorum obliviscere'. et | |
| 'obliviscere' quidam pro contemne vel neglige, ut "oblitus | |
| fatorum".}⁴³ hinc iam aut ex hoc tempore, aut ex hac oratione, | |
| {⁴³qua tibi salutem in tuto polliceor,}⁴³ aut ex eo, quod te dicis Ulixis | |
| factione laborasse. | 10 |