| fas mihi subaudis 'sit'. et bene a diis petit veniam, ne | 2.157.1 |
| videatur proditor: nam et haec quae dicturus est tacuit, antequam | |
| audiret 'noster eris'; si enim voluntate proderet, sequebatur quod | |
| ait Cicero "nemo umquam sapiens proditori credendum puta- | |
| vit". {⁴³aut 'fas mihi' ideo, quia non licet solvere sacramentum militare | 5 |
| adversariis vel hostibus; ideo dixit 'liceat arcana dicere'. et cum osten- | |
| derit, se rem dicere quam non licet, ei facilius credetur.}⁴³ sacrata | |
| resolvere ivra scilicet ut non incidat in sacramenti poenam: | |
| {⁴³nam miles legibus sacramentorum rogabatur, ut exiens ad bellum iura- | |
| ret, se nihil contra rem publicam facturum:}⁴³ quia militiae tria sunt | 10 |
| genera. plerumque enim 'evocati' dicuntur, et non sunt milites, | |
| sed pro milite: unde Sallustius "neu quis miles neve pro milite", | |
| item ipse "ab his omnes evocatos et centuriones": plerumque | |
| 'tumultuarii', hoc est qui ad unum militant bellum: plerumque | |
| 'sacramento rogati', quia post electionem in rem publicam iurant, | 15 |
| {⁴³sicut dictum est}⁴³. et hi sunt qui habent plenam militiam; nam | |
| viginti et quinque annis tenentur. haec tria genera tangit Vergi- | |
| lius: sacramenti hoc loco, tumultuarii illo "simul omne | |
| tumultu coniurat trepido Latium", evocationis "mitti- | |
| tur et magni Venulus Diomedis ad urbem". | 20 |