| evrvsqve notvsqve cardinales quattuor venti sunt, de | 1.85.1 |
| quibus nunc tres ponit, paulo post unum quem omiserat reddit, ut | |
| "stridens aquilone procella". {⁴³vna evrvsqve notvsqve et africvs] | |
| bene modo hos tres ventos inferiores tantum nominavit, qui a sedibus | |
| imis mare commovent, Zephyrum et Aquilonem tacuit; Zephyrum, qui | 5 |
| ad Italiam ducit, Aquilonem, qui desuper flat. ideo Homerus de eo}⁴³ | |
| "καὶ βορέης αἰθρηγενέτης, μέγα κῦμα κυλίνδων". rvvnt | |
| {⁴³autem modo eruunt.}⁴³ procellis procella est vis venti cum pluvia, | |
| dicta procella ab eo, quod omnia percellat, {⁴³hoc est moveat}⁴³. |