| palladivm Helenus apud Arisbam captus a Graecis est | 2.166.1 |
| et indicavit coactus fata Troiana, in quibus etiam de Palladio. unde | |
| dicitur a Pyrrho regna meruisse: quamquam praestiterit Pyrrho, | |
| ut per terram rediret, dicens omnes Graecos, quod et contigit, | |
| naufragio esse perituros. {⁴³alii dicunt Helenum non captum, sed do- | 5 |
| lore, quod post mortem Paridis Helena iudicio Priami non sibi, sed | |
| Deiphobo esset adiudicata, in Idam montem fugisse, atque exinde mo- | |
| nente Calchante productum de Palladio pro odio prodidisse.}⁴³ tunc Dio- | |
| medes et Ulixes, ut alii dicunt, cuniculis, ut alii, cloacis ascende- | |
| runt arcem, et occisis custodibus sustulere simulacrum. {⁴³qui cum | 10 |
| reverterentur ad naves, Ulixes, ut sui tantum operis videretur effectus, | |
| voluit sequens occidere Diomedem: cuius ille conatum cum ad umbram | |
| lunae notasset, religatum prae se usque ad castra Graecorum egit.}⁴³ | |
| ideo autem hoc negotium his potissimum datur, quia cultores | |
| fuerunt Minervae. hoc cum postea Diomedes haberet, {⁴³ut quidam | 15 |
| dicunt}⁴³: quod et Vergilius ex parte tangit, et Varro plenissime dicit: | |
| credens sibi non esse aptum, propter sua pericula, {⁴³quibus num- | |
| quam cariturum responsis cognoverat, nisi Troianis Palladium reddi- | |
| disset,}⁴³ transeunti {⁴³per Calabriam}⁴³ Aeneae offerre conatus est. sed | |
| cum se ille velato capite sacrificans convertisset, Nautes quidam | 20 |
| accepit simulacrum: unde Minervae sacra non Iulia gens habuit, | |
| sed Nautiorum. hinc est in quinto "<tum senior Nautes,> | |
| unum Tritonia Pallas quem docuit". quamquam alii dicant, | |
| simulacrum hoc a Troianis absconditum fuisse intra extructum | |
| parietem, postquam agnoverunt Troiam esse perituram: quod postea | 25 |
| bello Mithridatico dicitur Fimbria quidam Romanus inventum indi- | |
| casse: quod Romam constat advectum. et cum responsum fuisset, | |
| illic imperium fore, ubi et Palladium, adhibito Mamurio fabro | |
| multa similia facta sunt. verum tamen agnoscitur hastae oculorum- | |
| que mobilitate: unde est 'vix positum castris simulacrum, | 30 |
| arsere coruscae luminibus flammae' vel 'hastamque tremen- | |
| tem'. sed ab una tantum sacerdote {⁴³videbatur,}⁴³ ut Lucanus | |
| "Troianam soli cui fas vidisse Minervam". dicunt sane alii, | |
| unum simulacrum caelo lapsum, {⁴³quod nubibus advectum et in ponte | |
| depositum,}⁴³ apud Athenas tantum fuisse, {⁴³unde et γεφυριστὴς dicta | 35 |
| est. ex qua etiam causa pontifices nuncupatos volunt: quamvis quidam | |
| pontifices a ponte sublicio, qui primus Tybri impositus est, appellatos | |
| tradunt, sicut Saliorum carmina loquuntur. sed hoc Atheniense Palla- | |
| dium a veteribus Troianis Ilium translatum}⁴³. alii duo volunt: hoc | |
| de quo diximus, et illud Atheniense. {⁴³alii, cum ab Ilo Ilium con- | 40 |
| deretur, hoc Troianum caelo lapsum dicunt: alii a Dardano de Samo- | |
| thracia Troiam translatum: alii multa fuisse Palladia, sed hoc a | |
| Diomede et Ulixe furto ablatum tradunt.}⁴³ |