| tritonia aut quasi terribilis, ἀπὸ τοῦ τρεῖν, id est timere, | 2.171.1 |
| aut {⁴³a Tritone amne Boeotiae, aut a Tritonide palude Africae, iuxta | |
| quam nata dicitur,}⁴³ secundum Lucanum "et se dilecta | |
| Tritonida dixit ab unda". sane 'Tritonia' antonomasivum est, | |
| quia proprium est Minervae: nam epitheta sunt quae variis possunt | 5 |
| vel personis vel rebus adponi. et haec caute observanda sunt, sicut | |
| et propria nomina, quae plerumque ex appellativis sunt, ut est | |
| Victor vel Felix. |