| argis adverbium loci est. et respexit Romanum morem: | 2.178.1 |
| nam si egressi male pugnassent, revertebantur ad captanda rursus | |
| auguria. {⁴³item in constituendo tabernaculo si primum vitio captum | |
| esset, secundum eligebatur; quod si et secundum vitio captum esset, ad | |
| primum reverti mos erat. tabernacula autem eligebantur ad captanda | 5 |
| auspicia. sed hoc servatum a ducibus Romanis, donec ab his in Italia | |
| pugnatum est, propter vicinitatem; postquam vero imperium longius | |
| prolatum est, ne dux ab exercitu diutius abesset, si Romam ad reno- | |
| vanda auspicia de longinquo revertisset, constitutum, ut unus locus de | |
| captivo agro Romanus fieret in ea provincia, in qua bellabatur, ad | 10 |
| quem, si renovari opus esset auspicia, dux rediret. nvmenqve aut pro | |
| Palladio posuit 'numen', ut "media inter numina divum", | |
| aut 'numen' Minervam dixit.}⁴³ redvcant {⁴³placent,}⁴³ reconcilient. |