| tevcrorvm ex ocvlis numquam enim totum caelum | 1.89.1 |
| nubibus tegitur, sed illa pars, contra quam flaverint venti. quod | |
| autem dixit diem eripi, ad videntum oculos rettulit, non ad natu- | |
| ram. {⁴³tevcrorvm e. o.] bene 'Teucrorum', quibus tempestas inmissa | |
| erat.}⁴³ nox incvbat nox dicta, quod oculis noceat. 'incubat' | 5 |
| autem ideo dixit, quod alienum tempus invasit. nam incubare pro- | |
| prie dicitur per vim rem alienam velle tenere. {⁴³aut certe 'nox | |
| incubat', ut nihil intervalli esset inter tenebras et mare. aut tempestates, | |
| ut in georgicis "ipse pater media nimborum in nocte corusca | |
| fulmina molitur dextra".}⁴³ | 10 |