| lapsv labi proprie serpentum est. delvbra delubrum | 2.225.1 |
| dicitur quod uno tecto plura conplectitur numina, quia uno tecto | |
| diluitur, ut est Capitolium, in quo est Minerva, Iuppiter, Iuno. | |
| alii, {⁴³ut Cincius,}⁴³ dicunt, delubrum esse locum ante templum, ubi | |
| aqua currit, a diluendo. est autem synecdoche, hoc est a parte | 5 |
| totum. {⁴³Varro autem rerum divinarum libro †XIX. delubrum esse | |
| dicit aut ubi plura numina sub uno tecto sunt, ut Capitolium, aut ubi | |
| praeter aedem area sit adsumpta deum causa, ut in circo Flaminio | |
| Iovi Statori, aut in quo loco dei dicatum sit simulacrum, ut <sicut> in | |
| quo figunt candelam, candelabrum appellant, sic in quo deum ponunt, | 10 |
| delubrum dicant. ergo hic cum dicit 'delubra ad summa dracones', ut | |
| esset manifestatum, subtexuit dei simulacrum; adiecit enim 'saevaeque | |
| petunt Tritonidis arcem', nec praetermisit quin dei nomen adderet | |
| dicens 'sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur', ne sine ratione | |
| delubri nomen intulisse videretur. Masurius Sabinus "delubrum, effi- | 15 |
| gies, a delibratione corticis; nam antiqui felicium arborum | |
| ramos cortice detracto in effigies deorum formabant, unde | |
| Graeci ξόανον dicunt". alii delubrum dicunt templum ab eo quod | |
| nulli iunctum aedificio pluvia diluatur.}⁴³ |