| svb pedibvsqve deae scilicet maioris simulacri, quod | 2.227.1 |
| a cunctis videtur; nam quod colitur et breve est et latet, sicut | |
| Palladium fuerat. {⁴³non ergo contrarium est quod post raptum Palla- | |
| dium intulit 'deae'. sane hoc loco 'sub' particulam secundo repetendo | |
| utrique casui iunxit: accusativo, cum proprie significavit, ut sit 'prope | 5 |
| pedes deae'; et 'sub orbe', ablativo, id est infra orbem, ut "saepe sub | |
| inmotis praesepibus".}⁴³ clipeiqve svb orbe ut maxima pars in | |
| spiram collecta ante pedes sit. colla vero cum capitibus erectis | |
| post clipeum, id est inter scutum et simulacrum deae latebant: ut | |
| est in templo urbis Romae. | 10 |