| extemplo ilico {⁴³statim}⁴³. et est augurum sermo. templum | 1.92.1 |
| enim dicitur locus manu designatus in aëre, post quem factum ilico | |
| captantur auguria. aeneae servavit τὸ πρέπον, ut Aeneam ulti- | |
| mum territum dicat. frigore timore. et est reciproca trans- | |
| latio; nam et timor pro frigore et frigus pro timore ponitur, ut in | 5 |
| Terentio "uxorem tuam pavitare aiunt" non timere, sed laborare | |
| frigoribus; utrumque enim in unum exitum cadit, sicut et de ca- | |
| lore et de frigore urere dicimus, ut est "aut Boreae penetrabile | |
| frigus adurat". {⁴³nam et Graeci φρικτὰ dicunt quae sunt timenda, ut | |
| Homerus ["δῶρα μὲν οὐκ ἔτ’ ὀνοστά"]. Livius in Odyssia "igitur | 10 |
| demum Ulixi cor frixit prae pavore". reprehenditur sane hoc | |
| loco Vergilius, quod improprie hos versus Homeri transtulerit "καὶ | |
| τότ Ὀδυσσῆος λύτο γούνατα, καὶ φίλον ἦτορ, ὀχθήσας | |
| δ’ ἄρα εἶπε πρὸς ὃν μεγαλήτορα θυμόν". nam 'solvuntur fri- | |
| gore membra' longe aliud est, quam λύτο γούνατα: et 'duplices ten- | 15 |
| dens ad sidera palmas talia voce refert' molle, cum illud magis altum | |
| et heroicae personae πρὸς ὃν μεγαλήτορα θυμόν. praeterea quis interdiu | |
| manus ad sidera tollit, aut quis ad caelum manum tendens non aliud | |
| precatur potius, quam dicit 'o terque quaterque beati'? et ille intra se, | |
| ne exaudiant socii et timidiores despondeant animo, hic vero vociferatur.}⁴³ | 20 |