o patria versus Ennianus. sane exclamatio eo pertinet, 2.241.1
quod tanta fuerat vis consecrationis {⁴³in porta Troiana,}⁴³ ut etiam
post profanationem ab ingressu hostes vetaret. nam novimus {⁴³integro}⁴³
sepulcro Laomedontis, quod super portam Scaeam fuerat, tuta fuisse
fata Troiana. {⁴³divvm domvs vel quod eius muros Apollo et Neptunus 5
fabricaverunt, ubi etiam Minerva per Palladium culta est: vel propter
Ganymedem, Dardanum, Tithonum.}⁴³ inclita bello quia superavit
Mysiam totam.