| dei ivssv praecepto Apollinis, qui spe promissi coitus | 2.247.1 |
| concessa divinatione frustratus sustulit fidem vera dicenti. {⁴³dei | |
| ivssv] praecepto Apollinis: qui cum amasset Cassandram, petit ab ea | |
| eius concubitus copiam. illa hac conditione promisit, si sibi ab eo | |
| futurorum scientia praestaretur: quam cum Apollo tribuisset, ab illa | 5 |
| promissus coitus denegatus est. sed Apollo, dissimulata paulisper ira, | |
| petit ab ea, ut sibi osculum saltem praestaret: quod cum illa fecisset, | |
| Apollo os eius inspuit, et quia eripere deo semel tributum munus non | |
| conveniebat, effecit, ut illa quidem vera vaticinaretur, sed fides non | |
| haberetur.}⁴³ non vmqvam non aliquando, id est numquam: nam | 10 |
| si 'non numquam' esset, duae negativae facerent unam confirma- | |
| tivam: licet Terentius Graeco more dixerit "agrum in his regio- | |
| nibus meliorem neque pretii maioris nemo habet". {⁴³credita | |
| dubium a quo verbo veniat, et an femininum sit singulare participium, | |
| an neutrum plurale.}⁴³ | 15 |