| vertitvr caelvm atqui epitheton hoc caeli perpetuum | 2.250.1 |
| est: sed 'vertitur' est 'in aliam faciem commutatur', quod more | |
| suo explanat sequentibus. rvit oceano nascitur de Oceano, ut | |
| "ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem". ideo | |
| autem 'ruit', quia altius est mare quam terra, ut diximus supra. | 5 |
| {⁴³aut certe 'ruit' cum impetu et festinatione venit, ut | |
| "qua data porta ruunt". sane sphaerae ratio hoc habet, ut omnia | |
| diversis vicibus sicut oriri, ita et ruere videantur.}⁴³ |