| tempvs erat qvo prima qvies hoc loco noctis describit | 2.268.1 |
| initium: alibi totam noctem, ut "nox erat et placidum | |
| carpebant fessa soporem corpora". descriptiones sane pro re- | |
| rum qualitate vel tenduntur vel corripiuntur: illo enim loco pro- | |
| tentio ad invidiam pertinet Didonis vigiliarum. sunt autem solidae | 5 |
| noctis partes secundum Varronem hae, vespera conticinium intem- | |
| pesta nox gallicinium lucifer: diei, mane ortus meridies occasus. | |
| de crepusculo vero, quod est dubia lux: nam 'creperum' dubium | |
| significat: quaeritur. et licet utrique tempori possit iungi, usus | |
| tamen ut matutino iungamus obtinuit, licet Statius dixerit "longa | 10 |
| repercusso nituere crepuscula Phoebo". 'manum' vero, unde | |
| est 'mane', bonum dixere veteres. {⁴³aegris quantum ad divina tardis.}⁴³ |