| {⁴³vvlneraqve illa gerens qvae circvm plvrima mvros a. p. 'ge- | 2.278.1 |
| rens' velut insignia praeferens et ostentans, quae a diversis pugnans | |
| pro patria susceperat.}⁴³ plvrima mvros quia ut Homerus dicit, in | |
| Hectorem extinctum omnes tela iecerunt more maiorum. unde est | |
| "et bis sex thoraca petitum perfossumque locis", | 5 |
| propter duodecim populos Tusciae; duodecim enim lucumones, qui | |
| reges sunt lingua Tuscorum, habebant. unde est "gens | |
| illi triplex, populi sub gente quaterni". |