{⁴³vvlneraqve illa gerens qvae circvm plvrima mvros a. p. 'ge- 2.278.1
rens' velut insignia praeferens et ostentans, quae a diversis pugnans
pro patria susceperat.}⁴³ plvrima mvros quia ut Homerus dicit, in
Hectorem extinctum omnes tela iecerunt more maiorum. unde est
"et bis sex thoraca petitum perfossumque locis", 5
propter duodecim populos Tusciae; duodecim enim lucumones, qui
reges sunt lingua Tuscorum, habebant. unde est "gens
illi triplex, populi sub gente quaterni".