| vestam deam ignis, quae, ut supra diximus, | 2.296.1 |
| terra est: {⁴³quod in medio mundo librata vi sua stet et ignem intra se | |
| habeat. alii de igne divino hoc volunt dictum, quod vi sua stet, inde | |
| Vestam. sed in primo libro dictum, quos deos penates ab Aenea | |
| advectos diversorum opinio prodiderit; quod etiam singulis locis, ubi | 5 |
| de penatibus varias opiniones poeta secutus dixerit, notatum invenitur. | |
| hic ergo quaeritur, utrum Vesta etiam de numero penatium sit, an | |
| comes eorum accipiatur, quod cum consules et praetores sive dictator | |
| abeunt magistratu, Lavini sacra penatibus simul et Vestae faciunt: | |
| unde Vergilius, cum praemisisset 'sacra suosque tibi c. t. p.', adiecit | 10 |
| 'et manibus vittas Vestamque potentem'. sed 'potentem' potest ad illud | |
| accipi θεοὺς δυνατοὺς, sicut vocari penates dictum est. non nulli | |
| tamen penates esse dixerunt, per quos penitus spiramus et corpus habe- | |
| mus et animi rationes possidemus. eos autem esse Iovem, aetherem | |
| medium; Iunonem, imum aëra cum terra; summum aetheris cacumen, | 15 |
| Minervam: quos Tarquinius, Demarati Corinthii filius, Samothraciis | |
| religionibus mystice imbutus, uno templo et sub eodem tecto coniunxit. | |
| his addidit et Mercurium, sermonum deum. hos Vergilius θεοὺς | |
| μεγάλους, ut "Iunonis magnae primum"; θεοὺς δυνα- | |
| τοὺς, ut "dominamque potentem"; θεοὺς χρηστοὺς, ut | 20 |
| "et bona Iuno": quae propter admonitionem locis suis no- | |
| tata sunt}⁴³. |