| arcis phoebiqve sacerdos aut subrogatum intellegimus: | 2.319.1 |
| aut, quod melius est, morem Romanum tetigit; in Capitolio enim | |
| omnium deorum simulacra colebantur, {⁴³ut sit eius Apollinis sacerdos, | |
| qui in arce colebatur. aut quia et Thymbraeus Apollo colebatur apud | |
| Troiam, ideo addidit alterius; et est 'arcis', quasi arcani, quia ipsum | 5 |
| esse dicunt urbium conditorem. aut 'arcis' Minervae accipiamus}⁴³. |