{⁴³insvltans non dicit [illis] Graecos insultare, sed Sinonem, 2.330.1
qui illis muros patefecerat dolis. et 'insultare' est in alienum dolorem,
'exsultare' vere gaudere.}⁴³ bipatentibvs quia geminae sunt portae.
{⁴³et quidam 'bipatentibus' praesumptum accipiunt, quia 'bi' particula non
praeponitur, neque verbis neque participiis; nemo enim dicit 'bipateo' 5
et 'bipatens'; sed praeponitur appellationibus, ut 'bipennis'.}⁴³