castaneasqve nvces bene speciem addidit dicens 'casta- 2.52.1
neas': nam nuces generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore,
ut avellanae, amygdalae, iuglandes, castaneae, sicut econtra poma
dicuntur omnia molliora. mea qvas amaryllis amabat ne eas
viles existimes, quas Amaryllis est amare dignata; nam apud illam 5
in ingenti fuerunt honore.