<hev> hev qvid volvi misero mihi quomodo eum dicit dis- 2.58.1
cedere, quem supra cum eo diximus non fuisse? nam ait "solus
montibus et silvis". <sed> ratione non caret. Epicurei enim di-
cunt, quod etiam Cicero tractat, geminam esse voluptatem, unam
quae percipitur, et alteram imaginariam, scilicet eam quae nascitur 5
ex cogitatione. unde ita debemus accipere, hunc usum per cogita-
tionem illa imaginaria voluptate, qua et cernere et adloqui vide-
batur absentem. sed postquam obiurgatione sua in naturalem pru-
dentiam est reversus, caruit utique illa imaginaria voluptate, ubi
nunc sibi se offuisse dicit per hanc ratiocinationem 'rusticus es, 10
Corydon: nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, con-
cedat Iollas.' floribvs avstrvm quo facilius arescunt.