| semipvtata tibi f. v. i. vlmo est plus est, quam si in- | 2.70.1 |
| putata diceret; tolerabilius enim est non incipere aliquid, quam | |
| incepta deserere: hinc est illud in primo "mene incepto de- | |
| sistere victam?" item in georgicis "atque opere in | |
| medio defixa reliquit aratra". sane geminam arguit neglegen- | 5 |
| tiam, et quod semiputata vitis est, et quod frondosa ulmus; nam | |
| utrumque obest: unde est in georgicis "bis vitibus in- | |
| gruit umbra". et aut simpliciter intellegimus hunc locum, ut | |
| suam arguat neglegentiam: aut certe illud est: non mirum, me | |
| esse dementem, qui habeo vites semiputatas. nam in sacris dici- | 10 |
| tur, quod corripiatur furore qui sacrificaverit de vino, quod est de | |
| vitibus inputatis. |