| novimvs et qvi te subaudis 'corruperint', quod suppressit | 3.8.1 |
| verecunde, licet Theocritus aperte ipsam turpitudinem ponat et ex- | |
| primat. transversa tventibvs hircis hircos, id est capros, | |
| libidinosa constat esse animalia: unde Horatius "libidinosus im- | |
| molabitur caper et agna Tempestatibus". quod etiam Plinius | 5 |
| Secundus dicit "hirci si casu aliquo coeuntes vident, adeo in- | |
| dignantur, ut in eos paene impetum faciant". hinc est 'trans- | |
| versa tuentibus hircis', id est vestram turpitudinem indignantibus. | |
| alii hoc inprobant et legunt 'hirquis'—hirqui autem sunt oculo- | |
| rum anguli secundum Suetonium Tranquillum in vitiis corporalibus—, | 10 |
| ut sit sensus: novimus, qui te corruperint, hirquis transversa tuen- | |
| tibus, ut sit hypallage pro 'oculis in hirquos retortis', quam rem | |
| solet libido perficere: unde Iuvenalis "oculosque in | |
| fine trementes", Persius "patranti fractus ocello". |