| de caelo tactas memini p. q. mire compositum augurium: | 1.17.1 |
| nam quercus in tutela Iovis est, et huius arboris fructu olim ho- | |
| mines pascebantur. haec ergo tacta, id est adflata et leviter fulmi- | |
| nata, ut Cicero "tactus etiam ille qui hanc urbem condidit | |
| Romulus", significabat nutu imperatoris posse agros eorum perire, | 5 |
| apud quos fulminatae sunt arbores: nam agri causa victus sunt, | |
| sicut olim quercus. quod autem ait 'tactas', ostendit temporale | |
| fore damnum, quale patiuntur arbores leviter fulminatae. et bene | |
| 'praedicere', quasi loqui et praedivinare, cum ita manifestum esse | |
| constet augurium. | 10 |