qvid domini faciant a. c. t. fvres plerumque personae 3.16.1
suis nominibus exprimuntur, plerumque etiam per officia designan-
tur, ut si dicas 'philosophus', nomen ipsum ponis, si autem velis
dicere 'sapientiae operam dans', personam exprimes per officium,
sicut hoc loco fecit: nam pro servo furem posuit; furta enim spe- 5
cialiter servorum sunt: sic Plautus de servo "homo es trium lit-
terarum", id est fur.