post carecta l. loca caricis plena. carix autem herba 3.20.1
est acuta et durissima, sparto similis: alibi "et carice pastus
acuta". sane hoc loco superfluam volunt esse allegoriam, dicentes
rem nusquam lectam de Vergilio. aiunt enim hoc: Varus, tragoe-
diarum scriptor, habuit uxorem litteratissimam, cum qua Vergilius 5
adulterium solebat admittere, cui etiam dedit scriptam tragoediam,
quam illa marito dedit tamquam a se scriptam. hanc recitavit Va-
rus pro sua: quam rem dicit Vergilius per allegoriam; nam tra-
goediae praemium caper fuerat: Horatius "carmine qui tragico
vilem certavit ob hircum". sed melius simpliciter accipimus: 10
refutandae enim sunt allegoriae in bucolico carmine, nisi cum, ut
supra diximus, ex aliqua agrorum perditorum necessitate de-
scendunt.