| bis venit ad mvlctram binos alit vbere fetvs ut | 3.30.1 |
| eam laudare et ex fetu et ex aetate videatur. male enim quidam | |
| quaestionem movent, dicentes, vitulam parvam esse nec congruere | |
| ut eam iam enixam esse dicamus, sed debere nos iuvencam sub- | |
| audire, ut sit: ego hanc iuvencam pono, vitulam ne forte recuses. | 5 |
| nam et vitula a viridiore aetate dicta est, sicut virgo, et paulo | |
| post ipse dicturus est "si ad vitulam spectas, nihil est | |
| quod pocula laudes", item "et vitula tu dignus et hic": | |
| unde iuvencam subaudire non possumus, sed secundum superiorem | |
| sensum intellegamus. vitula enim est nomen aetatis, non quod | 10 |
| tantum ante partum iuvencae possideant. mvlctram et feminino | |
| genere dicimus 'haec mulctra' et neutro 'hoc mulctrare', unde est | |
| in georgicis "implebunt mulctraria vaccae". alii fa- | |
| ciunt discretionem, ut sit 'mulctra' tempus quo mulgentur animalia, | |
| 'mulctrare' vas in quod mulgentur. | 15 |