| vrbem qvam dicvnt romam quaeritur, cur de Caesare in- | 1.19.1 |
| terrogatus, Romam describat. et aut simplicitate utitur rustica, ut | |
| ordinem narrationis plenum non teneat, sed per longas ambages | |
| ad interrogata descendat: aut certe quia nullus, qui continetur, est | |
| sine ea re, quae continet, nec potest ulla persona esse sine loco: | 5 |
| unde necesse habuit interrogatus de Caesare locum describere, in | |
| quo eum viderat. est autem longum hyperbaton 'urbem quam di- | |
| cunt Romam. hic illum vidi Meliboee.' |