bisqve die n. a. pecvs et cum vadit ad pascua et cum 3.34.1
inde revertitur. alter et haedos male quidam privignum ac-
cipiunt: 'alter' enim de duobus dicimus, non de tribus. unde 'alter'
de noverca intellegamus, nec nos moveat, quod 'alter' dixit de fe-
mina: nam et in subauditione ponuntur ea quae non possumus di- 5
cere, et scimus, quia quotiens haec duo genera iunguntur, femininum
non praeponderat.