| avdiat haec tantvm subaudis 'aliquis'. 'tantum' autem | 3.50.1 |
| ideo, quia suspicatur eum victum non posse cedere, qui ita etiam | |
| ante certamen est contumax. vel qvi quasi requirentis est, cum | |
| subito Palaemon adveniat. alii distingunt 'vel qui venit'. bene | |
| autem dubitat, ne eum ipse inmisisse videatur et sit credibile, quod | 5 |
| ad eius iudicet gratiam. hoc etiam Damoetas sentiens dicit 'nec | |
| quemquam fugio', id est consentio etiam ad editicium iudicem: edi- | |
| ticius autem est iudex quem una pars eligit. |