| animo non spernis id est libentissime habes. et est li- | 3.74.1 |
| totes figura, sicut "munera nec sperno". et multi hunc locum | |
| allegoricos accipiunt, ut videatur Augusto dicere: quid prodest quia | |
| me diligis, si ad capiendos hostes pergens in otio me relinquis? | |
| dicitur enim Vergilius sequi voluisse Augustum contra Antonium | 5 |
| ad Actiaca bella properantem. amynta vocativus graecus est. | |
| et sciendum, graeca nomina in 'as' exeuntia, sive crescant sive | |
| non crescant in genetivo, vocativum in 'a' mittere, ut 'Aeneas | |
| Aeneae o Aenea, Pallas Pallantis o Palla', ut "non haec, o Palla, | |
| dederas promissa parenti". | 10 |