| sic canibvs catvlos similes sic matribvs haedos n. s. | 1.22.1 |
| p. c. m. s. vult urbem Romam non tantum magnitudine, sed etiam | |
| genere differre a ceteris civitatibus et esse velut quendam alterum | |
| mundum aut quoddam caelum, in qua deum Caesarem vidit. qui | |
| enim comparat cani catulum vel haedum capellae, magnitudinis fa- | 5 |
| cit, non generis differentiam; qui autem dicit, leo maior est cane, | |
| et generis facit et magnitudinis differentiam, sicut nunc de urbe | |
| Roma fecit. putabam, inquit, ante, ita Romam comparandam esse | |
| aliis civitatibus, ut solet haedus caprae comparari; nam quamvis | |
| maior esset, tamen eam civitatem esse ducebam: nunc vero pro- | 10 |
| bavi eam etiam genere distare; nam est sedes deorum. hoc autem | |
| eum dicere, ille comprobat versus 'quantum lenta solent inter vi- | |
| burna cupressi': nam viburnum brevissimum est, cupressus vero | |
| arbor est maxima. hoc autem genus argumentationis et apud Ari- | |
| stotelem lectum est, et apud Ciceronem. componere comparare. | 15 |