| tityre pascentes a. f. r. c. id est, o Mantua, noli modo | 3.96.1 |
| velle aliquid agere de repetendis agris: nam ubi oportunum fuerit, | |
| 'ego omnes lavabo', id est purgabo omnes apud Caesarem, cum de | |
| Actiaco proelio reversus fuerit. et bene 'in fonte': ipse enim per | |
| amicos Caesaris agrum meruerat tamquam per rivulos quosdam; | 5 |
| nunc autem Mantuanis beneficium dicit se ab ipso imperatore me- | |
| riturum. reice capellas 'reice ca' proceleumaticus est pro da- | |
| ctylo; et sic est positus, ut "genua labant", item "arietat in | |
| portas". |