| libertas amor libertatis. et aliter dicit servus, liberta- | 1.27.1 |
| tem cupio, aliter ingenuus: ille enim carere vult servitute, hic ha- | |
| bere liberam vitam, pro suo scilicet arbitrio agere: sicut nunc Ver- | |
| gilius sub persona Tityri dicit se amore libertatis Romam venire | |
| compulsum, et item latenter carpit tempora, quibus libertas non | 5 |
| nisi in urbe Roma erat. aut certe simpliciter intellegamus hoc | |
| loco Tityrum sicut pastorem locutum: nam ubique eum Theocritus | |
| mercennarium inducit, item Vergilius, ut "Tityre dum | |
| redeo, brevis est via, pasce capellas". qvae sera tamen | |
| respexit inertem desidem, se non requirentem. nam culpat suam | 10 |
| inertiam, quod non ante Romam ierit et sit usus puer libertate, | |
| qua uti coepit provectioris aetatis. |