| ECLOGA QVARTA. | |
| sicelides mvsae p. m. c. Asinius Pollio, ductor Germanici | 4.1.1 |
| exercitus, cum post captam Salonam, Dalmatiae civitatem, primo | |
| meruisset lauream, post etiam consulatum adeptus fuisset, eodem | |
| anno suscepit filium, quem a capta civitate Saloninum vocavit, cui | |
| nunc Vergilius genethliacon dicit. quem constat natum risisse sta- | 5 |
| tim: quod parentibus omen est infelicitatis: nam ipsum puerum inter | |
| ipsa primordia perisse manifestum est. 'Sicelides' autem graecum | |
| est—nam latine Sicilienses facit—, id est Theocritiae: nam Theo- | |
| critus Syracusanus fuit, quem in hoc opere Vergilius imitatur, ut | |
| diximus supra. pavlo maiora canamvs bene 'paulo': nam licet | 10 |
| haec ecloga discedat a bucolico carmine, tamen inserit ei aliqua | |
| apta operi: {⁴³ergo non 'maiora', sed 'paulo maiora'}⁴³. |