| vltima cymaei v. i. c. a. Sibyllini, quae Cumana fuit et | 4.4.1 |
| saecula per metalla divisit, dixit etiam quis quo saeculo imperaret, | |
| et Solem ultimum, id est decimum voluit: novimus autem eundem | |
| esse Apollinem, unde dicit 'tuus iam regnat Apollo'. dixit | |
| etiam, finitis omnibus saeculis rursus eadem innovari: quam rem | 5 |
| etiam philosophi hac disputatione colligunt, dicentes, completo | |
| magno anno omnia sidera in ortus suos redire et ferri rursus eo- | |
| dem motu. quod si est idem siderum motus, necesse est ut omnia | |
| quae fuerunt habeant iterationem: universa enim ex astrorum motu | |
| pendere manifestum est. hoc secutus Vergilius dicit reverti aurea | 10 |
| saecula et iterari omnia quae fuerunt. |