| casta fave lvcina modo {⁴³Lucinam}⁴³ Dianam accipimus: sic | 4.10.1 |
| Horatius "sive te Lucinam probas vocari, {⁴³seu te penitus" [iu- | |
| nonem]}⁴³. Terentius Iunonem Lucinam dicit, ut "Iuno Lucina, fer | |
| opem, s. m. o.": tamen ambae unum sunt. {⁴³sane hic Dianam Luci- | |
| nam non inmerito designat; prior enim genita parturienti matri Apol- | 5 |
| linem tulisse auxilium dicitur. Nigidius de diis lib. iv. "quidam deos | |
| et eorum genera temporibus et aetatibus <dispescunt>, inter | |
| quos et Orpheus primum regnum Saturni, deinde Iovis, tum | |
| Neptuni, inde Plutonis; nonnulli etiam, ut magi, aiunt, | |
| Apollinis fore regnum: in quo videndum est, ne ardorem, | 10 |
| sive illa ecpyrosis appellanda est, dicant". quidam hoc loco | |
| 'casta fave Lucina, tuus iam regnat Apollo' Octaviam sororem Augusti | |
| significari adfirmant ipsumque Augustum Apollinem.}⁴³ tvvs iam | |
| regnat apollo ultimum saeculum ostendit, quod Sibylla Solis | |
| esse memoravit. et tangit Augustum, cui simulacrum factum est | 15 |
| cum Apollinis cunctis insignibus. |